Thuis
Contacten

    Hoofdpagina


P. ovidi nasonis metamorphoseon liber tertivs actaeon in cervvm

Dovnload 53.6 Kb.

P. ovidi nasonis metamorphoseon liber tertivs actaeon in cervvm



Datum28.11.2018
Grootte53.6 Kb.

Dovnload 53.6 Kb.

P. OVIDI NASONIS METAMORPHOSEON LIBER TERTIVS

ACTAEON IN CERVVM
Cum in valle Gargaphiae aestivo tempore ex assidua venatione fatigata ad fontem lavaretur Diana, Actaeon, Aristaei et Autonoes filius, Cadmi nepos, cervos una cum canibus, quos exercuerat, persequens, eundem locum ad se refrigerandum petivit, ubi in conspectum deae incidit nudae. Qui ne eloqui posset, species eius ab illa in cervum conversa est ita, ut pro praeda a canibus suis ipsius discerptus sit vivus.




135

140

145

150

155

160

165

170

175

180

185

190

195

200

205

210

215

220

225

230

235

240

245

250

Iam stābant Thēbae, poterās iam, Cadme, vidērī
exiliō fēlīx: socerī tibi Mārsque Venusque
contigerant. Hūc adde genus dē coniuge tantā,
tot nātōs nātāsque et, pīgnora cāra, nepōtēs:
hōs quoque iam iuvenēs. Sed scīlicet ultima semper
exspectanda diēs hominī: dīcīque beātus
ante obitum nēmō suprēmaque fūnera dēbet.
Prīma nepōs inter tot rēs tibi, Cadme, secundās
causa fuit lūctūs, aliēnaque cornua frontī
addita, vōsque, canēs satiātae sanguine erīlī.
At bene sī quaerās, Fortūnae crīmen in illō,
nōn scelus inveniēs: quod enim scelus error habēbat?
Mōns erat, īnfectus variārum caede ferārum:
iamque diēs medius rērum contraxerat umbrās,

et sōl ex aequō mētā distābat utrāque,
cum iuvenis placidō per dēvia lustra vagantēs
participēs operum compellat Hyantius ōre:
‘Līna madent, comitēs, ferrumque cruōre ferārum,
fortūnaeque diēs habuit satis. Altera lūcem
cum croceīs invecta rotīs Aurōra redūcet,
prōpositum repetēmus opus. Nunc Phoebus utrāque
distat idem mētā finditque vapōribus arva.
Sistite opus praesēns nōdōsaque tollite līna!’
Iussa virī faciunt intermittuntque labōrem.
Vallis erat piceīs et acūtā dēnsa cupressū,
nōmine Gargaphiē, succīnctae sacra Diānae,
cūius in extrēmō est antrum nemorāle recessū
arte labōrātum nūllā: simulāverat artem
ingeniō nātūra suō; nam pūmice vīvō
et levibus tōfīs nātīvum dūxerat arcum.
Fōns sonat ā dextrā, tenuī perlūcidus undā,
margine grāmineō patulōs incīnctus hiātūs.
Hīc dea silvārum, vēnātū fessa, solēbat
virgineōs artūs liquidō perfundere rōre.
Quō postquam subiit, nymphārum trādidit ūnī
armigerae iaculum pharetramque arcūsque retentōs.
Altera dēpositae subiēcit bracchia pallae,
vincla duae pedibus dēmunt. Nam doctior illīs
Ismēnis Crocalē sparsōs per colla capillōs
colligit in nōdum, quamvīs erat ipsa solūtīs.
Excipiunt laticem Nephelēque, Hyalēque, Rhanisque,
et Psecas, et Phialē; funduntque capācibus urnīs.
Dumque ibi perluitur solitā Tītānia lymphā,
ecce nepōs Cadmī, dīlātā parte labōrum,

per nemus īgnōtum nōn certīs passibus errāns,

pervenit in lūcum: sīc illum fāta ferēbant.
Quī simul intrāvit rōrantia fontibus antra,
sīcut erant, nūdae vīsō sua pectora nymphae
percussēre virō, subitīsque ululātibus omne
implēvēre nemus, circumfūsaeque Diānam
corporibus texēre suīs. Tamen altior illīs
ipsa dea est, collōque tenus superēminet omnēs.
Quī color, īnfectīs adversī sōlis ab ictū
nūbibus, esse solett, aut purpureae | Aurōrae,
is fuit in vultū vīsae sine veste Diānae.
Quae, quamquam comitum turba est stīpāta suārum,
in latus oblīquum tamen astitit, ōraque retrō
flexit et, ut vellet prōmptās habuisse sagittās,
quās habuit, sīc hausit aquās vultumque virīlem
perfūdit: spargēnsque comās ultrīcibus undīs
addidit haec clādis praenuntia verba futūrae:
‘Nunc tibi mē positō vīsam vēlāmine narrēs,
sī poteris narrāre, licet!’ Nec plūra mināta,
dat sparsō capitī vīvācis cornua cervī;
dat spatium collō, summāsque cacūminat aurēs;

cum pedibusque manūs, cum longīs bracchia mūtat
crūribus; et vēlat maculōsō vellere corpus.
Additus et pavor est: fugit Autonoēius hērōs,
et sē tam celerem cursū mīrātur in ipsō.
Vt vērō vultūs et cornua vīdit in undā:
‘Mē miserum!’ dictūrus erat; vōx nūlla secūta est!
Ingemuit: vōx illa fuit, lacrimaeque per ōra
nōn sua flūxērunt. Mēns tantum prīstina mānsit.
Quid faciat? Repetatne domum et rēgālia tēcta
an lateat silvīs? Pudor hoc, timor impedit illud.

Dum dubitat, vīdēre canēs; prīmīque Melampus,


Ichnobatēsque sagāx lātrātū sīgna dedēre,
Cnōsius Ichnobatēs, Spartānā gente Melampus.
Inde ruunt aliī rapidā vēlōcius aurā,
Pamphagos et Dorceus et Orībasos, Arcadēs omnēs,
Nebrophonosque valēns, et trux cum Laelape Thērōn,
et pedibus Pterelās, et nāribus ūtilis Agrē,

Hȳlaeusque ferōx, nūper percussus ab aprō,

dēque lupō concepta Napē, pecudēsque secūta
Poemenis, et nātīs comitāta Harpȳia duōbus,
et substricta gerēns Sicyōnius īlia Lādōn,
et Dromas, et Canacē, Stictēque, et Tigris, et Alcē,
et niveis Leucōn, et villīs Asbolos ātrīs,
praevalidusque Lacōn, et cursū fortis Aellō,
et Thoos, et Cypriō vēlōx cum frātre Lyciscē,

et nigram mediō frontem distīnctus ab albō


Harpalos et Melaneus, hirsūtaque corpore Lachnē,
et patre Dictaeō sed mātre Lacōnide nātī
Lābros et Agriodūs, et acūtae vōcis Hylactor:
quōsque referre mora est: ea turba cupīdine praedae
per rūpēs, scopulōsque, aditūque carentia saxa,
quāque est difficilis, quāque est via nūlla, sequuntur.

Ille fugit, per quae fuerat loca saepe secūtus.
Heu, famulōs fugit ipse suōs! Clāmāre libēbat:
‘Actaeōn ego sum: dominum cōgnōscite vestrum!’
Verba animō dēsunt: resonat lātrātibus aether.
Prīma Melanchaetēs in tergō vulnera fēcit:
proxima Thēridamās; Oresītrophos haesit in armō.
Tardius exierant, sed per compendia montis
anticipāta via est. Dominum retinentibus illīs,
cētera turba coit, cōnfertque in corpore dentēs.
Iam loca vulneribus dēsunt. Gemit ille, sonumque,
etsī nōn hominis, quem nōn tamen ēdere possit
cervus, habet, maestīsque replet iuga nōta querellīs:
et genibus prōnīs, supplex similisque rogantī,
circumfert tacitōs, tamquam sua bracchia, vultūs.
At comitēs rapidum solitīs hortātibus agmen
īgnārī īnstīgant, oculīsque Actaeona quaerunt;
et velut absentem certātim Actaeona clāmant.
Ad nōmen caput ille refert; et abesse queruntur,
nec capere oblātae sēgnem spectācula praedae.
Vellet abesse quidem, sed adest; velletque vidēre,
nōn etiam sentīre canum fera facta suōrum.
Vndique circumstant: mersīsque in corpore rōstrīs
dīlacerant falsī dominum sub imāgine cervī.
Nec nisi fīnītā per plūrima vulnera vītā,
īra pharetrātae fertur satiāta Diānae.


Dovnload 53.6 Kb.